utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04980013

Charter Number: 04980013
Cartulary Title: Cartulaire du prieuré de Saint-Christophe-en-Halatte, Fleurines
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Renunciation
Date: 1240
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
map View Map
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis Johannes de Vernolio miles et Theobaldus frater suus salutem in Domino Noverit universitas vestra quod cum nos saisissemus in manu nostra domum monachorum sancti Christofori in Halapia sitam apud Riu juxta ecclesiam cum horto sive gardino omnia moventia a nobis post obitum sicundi Arnulfi presbyteri de Riu que omnia Ecclesia sancti Christofori in Halapia tenebat Tandem per judicium curie comitisse Selenensis compulsi vestivimus dictos monachos de omnibus supradictis Postea tempore transacto nos et dicti fratres iterato res predictas in manu nostra cepimus et saisivimus ex qua captione et saisitione dicti monachi nobis supplicaverunt ut dictas captionem et saisitionem remitteremus Nos autem sano usi consilio quitamus in perpetuum quidquid juris habemus in dictis rebus monachis sti Christofori in Halapia salvo reditu sive censu nobis et feodatariis nostris cum justitia nobis spectante Et ego Johannes qui sigillum habebam ratificavi litteras istas per sigillum meum Sed frater meus Theobaldus tenetur confiteri hec omnia coram officiali Silvanectensi ut exinde habeantur littere sigillate sigillo curie Silvanectensis Actum anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo mense Maio
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter