utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04980025

Charter Number: 04980025
Cartulary Title: Cartulaire du prieuré de Saint-Christophe-en-Halatte, Fleurines
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1247
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
map View Map
Charter:
Universis presentes litteras visuris Officialis curie Silvanectensis salutem in Domino Noveritis quod Renaudus li archiers et domicella Catherina uxor sua in nostra presentia constituti recognoverunt se vendidisse et in perpetuum quitasse Priori et monachis Sti Christofori de halatis Belvacensis diecesis duas pecias terre arabilis sitas in territorio Sti Christofori quarum una pecia sita est ad [] placonis et altera sita est in cultura monachorum Christofori et in Sti Boutinval prout predicti Renaudus et Caterina coram nobis hec omnia firmiter asseruerunt Hec autem venditio facta fuit ut dicitur pro quatuor libris par et tribus minis bladi uno quarterio minus sibi quittis de quibus recognoverunt coram nobis sibi a dictis priore et monachis plenarie satisfactum in pecunia numerata promittens dicta Caterina coram nobis quod in dicta terra vendita ratione dotis ant dotalitii aut quacumque alia ratione nihil de cetero per se vel per alium reclamabit Renuntiaverunt insuper coram nobis exceptioni non numerate pecunie et alii omni exceptioni per quam possent dicti Renaudus et Caterina vel alter eorum dictos Priorem et monachos super dicta venditione aliquatenus molestare De his autem firmiter tenendis et de legitima garandia eisdem Priori et monachis super dicta venditione contra omnes qui ad jus et legem venire voluerunt portanda predicti Renaudus et Caterina in manu nostra fidem dederunt corporalem In cujus rei testimonium presentes litteras sigillo Curie Silvanectensis fecimus communiri Datum anno Domini MCCXLVII mense Aprili
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter