utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04980054

Charter Number: 04980054
Cartulary Title: Cartulaire du prieuré de Saint-Christophe-en-Halatte, Fleurines
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Arbitration
Date: 1278
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
map View Map
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis Stephanus Prior Sti Lupi de Esserento et Gh archidiaconus suessionensis salutem in Domino Notum facimus quod cum super decimis terrarum religiosi viri Prioris Sti Christofori in halata sitarum in territorio de Pomponio de quibus erat controversia inter venerabiles viros Decanum et Capitulum Belvacense ex una parte et predictum Priorem ex altera in nos sub certa forma compromissum fuisset interveniente auctoritate et consensu religiosi viri Prioris de Caritate cui subest immediate predictus Prior dictis Decano et Capitulo adserentibus ad se decimas pertinere predictas et se fuisse in possessione dictarum decimarum et tandem per predecessorem dicti Prioris injuste spoliatas fuisse Dicto vero Priore confitente dictos Decanum et Capitulum habuisse et percepisse dictas decimas quoties a colonis colebantur terre predicte negante tamen dictos Decanum et Capitulum esse vel fuisse in possessione dictarum decimarum quando propriis sumptibus colebantur nec se tunc teneri ad prestationem dictarum decimarum et hoc auctoritate privilegiorum sedis Apostolice quibus in hac parte se dicebat munitum Tandem nos virtute compromissi in nos facti in Christo legitime procedentes auditis hinc inde propositis et examinatis partibus testibus exquisitis etiam voluntatibus partium predictarum ad decisionem negotii die ante festum Apostolorum Simonis et Jude dicto priore personnaliter et Mattheo capellano in Ecclesia Belvacensi procuratore dictorum Decani et Capituli comparentibus coram nobis apud Villam novam in Hatrio pro bono pacis processimus in hunc modum Ordinamus siquidem et definiendo pronuntiamus quod Prior Sti Christofori qui jam circiter quindecim arpenta de dictis terris per permutationem posuit in manibus laicorum singulis annis dictas terras nunc ad se pertinentes excoluerit propriis sumptibus in futurum et successores sui qui pro tempore fuerint solvent dictis Decano et Capitulo nomine dictarum decimarum terrarum predictarum apud Pomponium infra octavas Sti Martini hyemalis viginti solidos parisienses annuatim nec amplius petere poterunt dicti Decanus et capitulum ratione dictarum decimarum a dictis priore et successoribus suis quando dicte terre suis sumptibus excolentur nec dictum priorem seu successores ipsius de cetero super dictis decimis per se vel per alium molestabunt salvo jure dictorum decani et capituli in decimis dictarum terrarum quoties culte fuerint a colonis Actum et dictum die Martis predicto anno Domini MCCLXXVIII
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter