utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04990015

Charter Number: 04990015
Cartulary Title: Le prieuré de Saint-Germain-en-Laye, Origines et cartulaire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1161 - 1186
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Prieuré Saints-Vincent-et-Germain
map View Map
Charter:
Ego Eufemia ecclesie S Marie de Altabrueria humilis priorissa et totus ejusdem loci fratrum et sororum conventus [] notum fieri volumus compositionem illam que facta est inter Columbensem ecclesiam et nostram super capella de Haubertcourt Capellam istam quidem miles Albericus nomine qui eam in fundo suo edificaverat nobis donaverat Quem cum vellemus utpote nostram possidere monachi Columbenses tam ex dono militis predicti quam ex jure parrochiali ecclesie de Origevalle ad juridictionem suam dixerunt pertinere Cumque ergo inter nos et prefatos monachos super hoc negocio controversia versaretur vir venerabilis Gatho de Pissiaco mediatoris functus officio que sunt quomodo inter duas ecclesias sine utriusque dispendio componentur Modus compositionis fuit talis Vir reverendus Gumbertus abbas ecclesie Columbensis assensu tocius conventus sui quicquid in capella prefata habebat cum decima x agripennorum v videlicet ex parte Stephani de Crisperiis et v de sua ecclesie nostre concessit salvo tamen ecclesie de Origevalle jure parrochiali Erunt autem hii x agripenni infra metas assignatas a superiori videlicet valle usque ad duas arbores subtus designatas de aliis terris omnibus que sunt in decimatione Columbensis ecclesie quas nos poterimus adquirere tam in plano quam in nemore et ad culturam protrahere reddemus decimas Columbensi ecclesie et hoc faciemus sine fraude sine diminutione sine dolo sine contencione nec unquuam alicujus Romani privilegii quod nunc habeamus vel in futuro habituri simus auctoritate munite vel aliqua terrena potestate fulcite resiliemus ab hac compositione Hujus rei testes sunt Gatho de Pissiaco Giralmus socerus ejus Albericus de Haubercurt Gauterus de Basemonte hii sunt milites Garinus Latiniacensis ecclesie quondam abbas Geruagerius Neaflensis monachus Gaufredus prior Altebruerie Paganus de Fulcosa clericus Stephanus de Crisperiis burgensis Actum est hoc anno Incarnati Verbi m cent octuagesimo Ad majorera istius rei confirmationem ego Maria Dei nutu Fontiseb[raldi] abbatissa sigillum nostrum presenti carte superaddimus et concessionem factam concedimus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter