utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05000006

Charter Number: 05000006
Cartulary Title: Cartulaire du prieuré bénédictin de Saint-Gondon sur Loire, 866-1172
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1095
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
map View Map
Charter:
Racionis est providentie tradere scripto quod jugi memoria retinendum est Notum igitur sit presentibus et futuris quoniam Gilo de Soliaco recognoscens jus et rectitudinem quam Sanctus Florentius ex antiquo in monasterio Sancti Gundulfi habebat redidit monachis Sancti Florentii predictum monasterium cum omnibus ad eam ecclesiam modo pertinentibus pro peccaminum suorum relaxatione eterno jure possidendum Si quid autem in eadem parrochia eidem ecclesie de feodo Gilonis datum vel relictum fuerit hoc ipse Gilo ex pacto concedere debet sine omni munere et pretio nisi a Deo quod inde habeat sed et archiepiscopus Bituricensium sub cujus diocesi monasterium est talem debet habere [convenientiam] ut ipse archiepiscopus et uxor Gilonis sua concessione hanc recognitionem et redditionem laborent et confirment et monachis Sancti Florencii sine precio concedant Monachi vero in omnibus beneficiis meritorum tam in elemosinis [et] jejuniis quam orationibus de cetero talem partem et hereditatem ipsi Giloni concesserunt qualem se a Deo credunt et sperant habituros sed et ejus obitu audito officium de more sicut de fratre suo complebunt Ut autem hec convenientia de omnibus firmior permaneret ipse Gilo osculatus est monachos in fide et stabilitate dicens et contestans se in hac promissione et redditione omnibus diebus vite sue permansurum Actum apud Oliacum in domo Huonis de Turre Testes qui hanc viderunt convenienciam et audierunt Ademarus prior de cujus manu ipse Gilo beneficium predictum recepit Clarenbaldus Fulco monachus Arnulfus filius Guillelmi Huo de Turre Hugo de Sancto Maxentio Rogerius frater episcopi Ainricus Burdinus de Sancto Gundulfo et alii plures Actum anno [ab] incarnatione Domini MXCV
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter