utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05000011

Charter Number: 05000011
Cartulary Title: Cartulaire du prieuré bénédictin de Saint-Gondon sur Loire, 866-1172
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Judgement
Date: 1104
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
map View Map
Charter:
Richardus Dei gratia Albanus episcopus apostolice sedis legatus omnibus in Christo fidelibus In Trecensi concilio querimoniam Virsionensis abbatis in monachos Sancti Florentii Salmurensis de ecclesia Sancti Gundulfi concilii judicio decisam esse cognoscite Virsionensis abbas Herbertus predictam ecclesiam reclamavit cui rei canonice determinande judices canonicos deputavimus nam archiepiscopi Radulfus Turonensis Daibertus Senonensis episcopi vero Ivo Carnotensis Leodegarius Vivariensis Johannes Aurelianensis Rainaldus Andegavensis Marbodus Redonensis Girardus Engolismensis viso utriusque partis cyrographo rem taliter diffinierunt Quoniam enim Salmurenses monachos clarum erat prefatam ecclesiam ex jure veteri per reges Francie antiquitus possedisse Virsionenses autem eam per vicecomitem Bituricensem et Gilonem de Soliaco multo post tempore suo dominio subjecisse facto utrisque de hac re cyrographo statutum est ab archiepiscopo Bituricensi Audeberto ut Virsionenses prefatam ecclesiam possidentes Salmurensibus monachis duas auri uncias annuatim solverent apposita conditione tali ut si forte Virsionenses ab hoc statuto deficerent sepedicta ecclesia in potestatem Salmurensium redigeretur Prescripti igitur judices considerata utriusque partis cyrografi concordi conditione cognitoque monachos Virsionenses reos esse de non reddito censu juxta conditionem insitam cyrographo unanimiter et inconcusse judicaverunt debere Salmurenses monachos possidere prefatam ecclesiam de cetero sine calumnia Eandem ergo sententiam nos corroborantes apostolica vice decernimus ut in reliquum Virsionensium super hac re querimonia sepulta conticeat Si quis vero posthac presentis diffinitionis non inscius eam resuscitare presumpserit canonice sententie uti contemptor canonum subigatur Hujus consummationis diffinitionem audierunt et collaudaverunt Hilgodus abbas Majoris Monasterii Simon abbas Sancti Benedicti Christianus abbas Sancti Maximini Briccius abbas Sancti Jovini Rainaldus abbas Lucionensis Anselmus magister Lugdunensis Drogo magister Trecensis Guillelmus archidiaconus Andegavensis Guillelmus archidiaconus Pictavensis de monachis vero Fulco Donatus Galo presente suo abbate Guillelmo Sancti Florentii Radulfus Guillelmus Aiminus monachi Sancti Jovini de laicis Benedictus camerarius Paganus marescallus Girardus Hoc etiam audivit totum concilium Actum in concilio Trecensi anno Dominice incarnationis MCIV indictione XII Phylippo rege regnante
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter