utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05000019

Charter Number: 05000019
Cartulary Title: Cartulaire du prieuré bénédictin de Saint-Gondon sur Loire, 866-1172
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1100 - 1200
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Prieuré Bénédictin de Saint-Gondon-sur-Loire
map View Map
Charter:
Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod domnus Radulfus de Sancto Gundulfo infirmatus in die sancto Pasche mandavit monachos Sancti Florentii Giraudum priorem et Girardum Nutritum et alium Girardum Raginaldum atque Rotbertum qui illis diebus in monasterio Sancti Gundulfi manebant et ab illis supliciter monachilem habitum sancte religionis quesivit Quod impetravit et pro hac susceptione necnon pro remedio animæ patris et matris dedit omnipotenti Deo et sanctæ Dei genitrici Mariæ et sancto Gundulfo sanctoque patri nostro Florentio de rebus facultatibusque suis quas paterno jure possidebat terram que est in Valle Ligeris que partitur cum Gilone clerico et terram de Traval que partitur cum comite et hastam que est juxta Vinnalium et terram quam colebat Robertus Brito que partitur cum comite et quod habebat ad Petram Marol et pasnagium in omnibus silvis suis omnium porcorum suorum dominicorum necnon et Tetbaudum Gomant et uxorem ejus et omnes qui nascentur ex illis et sororem Tetbaldi filiumque ejus et feminam Tetbaudi filii Girbergæ filiam Girardi de Mesola et sex denarios de Pagano filio Adelelmi Insuper concessit quod si inspirante Deo aliquis de ominibus suis de feodo suo aliquid pro remedio animæ sue Deo et monachis dare vellent libere et absolute hoc agerent Omnia ista supradicta annuerunt Acaleia uxor ejus et Archenbaudus filius ejus Herbertus miles testis Landricus filius ejus Renardus Hugonis filius Guillelmus Garini filius Balduinus filius Hersendis Gilo clericus Vaslinus preses Iterius Liquois Girardus Tarieta Hugo de Sancto Maxentio Teoinus de Blanoil Vaslinus Forredus Santholinus Burgundus Rotbertus Aglet
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter