utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05000023

Charter Number: 05000023
Cartulary Title: Cartulaire du prieuré bénédictin de Saint-Gondon sur Loire, 866-1172
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1100 - 1200
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Prieuré Bénédictin de Saint-Gondon-sur-Loire
map View Map
Charter:
Opitulari cupientes memoriæ hominum quam sepius oblivio fragilitatis occupat descriptione clarificamus ea que nequeunt retineri memoria per succedentia temporum Ideoque presentibus et futuris notificamus quod Tescelina uxor Fulconis filii Gandeberti post mortem viri sui qui monachus fuit voluit ire Jerosolimam pro illius amore qui fuerat ibi vivus et mortuus et resuscitatus pro salute omnium Antequam autem pergeret fecit heredem Deum cui omnia sunt et sanctam ecclesiam ex hoc quod voluit Dedit enim Deo et sanctæ Mariæ et sancto Florentio ac sancto Gundulfo et monachis Sancti Florentii partem quam tenebat in cumbris monachorum in Cogna fluvio sitis accipiens ab eis orationum beneficia Et ex hoc posuit super altare sanctæ Mariæ donum testesque sunt hi monachi Galo tunc temporis prior Girardus Nutritus Girardus alius Rainaldus Guillelmus presbyter ex laicis Rodulfus de Sancto Gundulfo Rainardus filius Stephani Rainardus filius Hugonis Rotbertus frater Johannis Meschini postea monachus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter