utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05000025

Charter Number: 05000025
Cartulary Title: Cartulaire du prieuré bénédictin de Saint-Gondon sur Loire, 866-1172
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1100 Circa
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
map View Map
Charter:
Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod possessores furni castelli Sancti Gundulfi timentes quod scriptum est Qui parce seminat parce et metet atque cum gaudio intelligentes quod sequitur id est Qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet firmiterque credentes veram esse promissionem Dei qua ait Date mihi decimam et ego partes vobis multiplicabo novem pro animabus suis atque suorum concesserunt Deo et sancte Marie sanctoque Gundulfo et monachis Sancti Florentii decimam partem predicti furni in perpetuum possidendam id est omnino decimum panem furnagii Hujus igitur caritatis donum coram monachis Galone Gradulfo Girardo Gosfrido et famulis eorum Radulfo et Rainaudo de Arcol multisque aliis posuerunt super altare sancte Marie et sancti Gundulfi cum quadam par[te bacu]li die dominica ante processionem Hugo qui tenebat tertiam partem furni presentibus et annuentibus filiis suis Rainardo atque Hugone [et] Richildis uxor Balduini et filius suus Gosfridus qui aliam terciam partem habebant Rainardus autem filius Stepfani qui tercius coheres erat in eodem furno sed tunc pro guerra Giomi morabatur ibidem eandem donationem de sua parte fecit per manum Balduini sororii sui assentiente sorore sua Maria et nepote suo Stefano Ipsemet vero Rainardus paulo post revertens a curia comitis ad exitum castri quod dicitur Signum Cesaris reiteravit prefatum donum in manu Galonis tunc prioris Sancti Gundulfi presentibus Vahledo Forredo Willelmo Garini Rainardo filio Hugonis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter