utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05010001

Charter Number: 05010001
Cartulary Title: La prieuré de Saint-Leu d'Esserent cartulaire (1080-1538)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1081
Date Type: Internal
Resource Link(s): Saint-Leu-d'Esserent, prieuré Saint-Loup
map View Map
Charter:
Dum unusquisque in presenti seculo labenti et erumnoso vivit cogitare debet qualiter in futuro eternaliter sine penuria et egestate cum XPO vivere possit Quod ego comes Hugo de Domnomartino mente pertractans et propter innumerabilia peccata mea justum judicem Dominum vehementer expavescens de bonis michi a Domino collatis elemosinas statui que pro peccatis meis sine intermissione orarent et juxta scripture autoritatem omnino ea extinguerent Qua propter tam instantibus quam futuris et maxime heredibus et successoribus meis notum fieri volo quod Ecclesiam de Hescerent et altare et atrium et decimam in manu Vuidonis Belvacensis episcopi de quo hec omnia tenebam tali pacto reddidi quatinus ecclesie Cluniacensi donaret et ad serviendum Domino monachos Cluniacenses qui hec haberent in ea statueret Postea vero cupiens ut monachi in prefata Ecclesia Deo servientes multo magis amplificarentur donavi ecclesie Cluniacensi et eis quicquid habebam in villa de Hescerent terras scilicet arabiles et silvas prata et vineas servos et ancillas hospites et justiciam et omnes consuetudines amnem quoque subtercurrentem cum transitu feodum quoque Vuidonis de Rupe et feodum Rogerii de Nantolio Concessi etiam ut si aliquis de hominibus vel militibus meis vellet aliquando de feodo suo Ecclesie beati Lupi aliquid donare vel vendere omnino id sibi liceret facere absque ulla requisitione alterius concessionis vel dono pecunie quam ego vel aliquis successorum meorum exigeret Hec dona feci annuente Philippo rege et Hugone Regis fratre de Crispeio et ejus uxore Adela Uxor vero mea Roaidis concessit et filius meus Petrus et filie mee Basilia Adalaidis Eustachia presentes fuerunt et prefatum donum laudaverunt et confirmaverunt Philippus Rex laudavit et confirmando subscripsit anno regni sui XX Testes ex parte Regis fuerunt Adam dapifer ejus Herveus pincerna Gervasius stabularius Hugo de Crispeo et Adela uxor ejus subscripserunt Et hi ex parte eorum testes fuerunt Petrus filius Tetbaldi Adam frater ejus Lambertus frater ejus Gualcherius Tetbaldus Drogo dapifer Ex parte mea et uxoris mee et Petri filii mei et filiarum mearum supradictarum hi testes fuerunt Robertus filius Anseis Valterius filius Martini Ilgerius et Drogo dapifer meus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter