utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05010068

Charter Number: 05010068
Cartulary Title: La prieuré de Saint-Leu d'Esserent cartulaire (1080-1538)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1138 - 1200
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Saint-Leu-d'Esserent, prieuré Saint-Loup
map View Map
Charter:
In nomine Stæ et Individuæ Trinitatis Amen Quoniam rerum temporum mutabilitate facta hominum ignorari vel penitus deleri possunt Ego Mattheus comes Bellimontis memoriæ scripto commendari curavi quod pro remedio animæ meæ et antecessorum meorum ecclesiam beati Lupi et monachos ibidem habitantes de transverso et thelonio et omnibus aliis consuetudinibus sive in aqua sive in terra et in omni loco dominationis meæ liberos et absolutos feci Ut ergo hæc mea donatio in perpetuum firma et inconcussa permaneat authoritate sigilli mei roboravi Actum est hoc itaque Bellimonte in domo mea Matheo comite patre meo et Hugone fratre meo et Mathilde comitissa uxore mea annuentibus anno incarnati Verbi MCLIIII Huic vero meæ solemniter factæ donationi ex parte mea testes affuerunt de militibus nostris Vualterius de Bornel Petrus de Borrengo de servienti bus Lambertus cubicularius Odo major Campaniarum Gislebertus cordubanarius Ex parte monachorum Ademarus prior beati Lupi Rainaldus et Radulfus monachi et Radulfus de Praheriis Lambertus præpositus Vualterius et Odo filii ejus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter