utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05010083

Charter Number: 05010083
Cartulary Title: La prieuré de Saint-Leu d'Esserent cartulaire (1080-1538)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Concession
Date: 1176
Date Type: Internal, A.D., Calendar, Regnal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
map View Map
Charter:
Divini eloquii veritas asseverat quod karitas operit multitudinem peccatorum Inde est quod ego Radulfus Dei gratia comes Claromontensis tam futuris quam presentibus notum facio quod intuitu Dei et zelo karitatis tam pro salute anime mee quam pro animabus progenitorum meorum qui in monasterio Sti Lupi de Ascerento sepulti sunt Ecclesiam beati Evremundi de Credulio cum reditibus et beneficiis Ecclesiis agris pratis vineis et hospitibus servis et ancillis et universis possessionibus ad eam pertinentibus prefato monasterio perpetuo donavi et concessi per manum Philippi tunc Belvacensis electi concedentibus hoc et ratum habentibus fratribus meis Hugone primicerio Metensis Ecclesie tunc predicte Ecclesie de Credulio abbate et Simone milite fratre meo et dominum meum Radulfum Abbatem Cluniacensem atque venerabilem virum domnum Rainaldum consanguineum meum ejusdem monasterii tunc priorem atque conventum insaisivi et investivi idipsum statuens in hunc modum Quotiens et quoquomodo in Ecclesia illa prebendam vacare contigerit monachi Sti Lupi eandem prebendam habeant et monachum ibi ponant defunctisque universis ejusdem Ecclesie canonicis soli monachi totam Ecclesiam illam liberam et quietam possideant et ei deserviant ad minus quatuor quorum tres sint presbiteri Si autem interim prefatus prior aliquem monachum ibi posuerit idem monachis thesaurum Ecclesie custodiat et ipso dispensante prebenda operi assignata expendatur Verum ne quis ausu temerario ipsos monachos super hoc inquietare presumat auxilium meum omnibus modis absque danda pecunia eis sub juramento promisi quod vel ego dum vixero nec heredes mei post me aliquo modo patiemur pro posse monachis nostro inde damnum aliquod provenire Quod ut tutum et inconcussum permaneat presentium literarum munimine et sigilli mei impressione roboravi Nomina etiam personarum hoc attestantium subnotari feci S Duranni prepositi S Vuillelmi capellani comitis S Rainaldi Aguillum S Johannis de Monte Visum est hoc anno Verbi incarnati MCLXXV regnante Rege Ludovici anno regni ipsius XI primo mense februarii feria quarta VI kal martii luna XII Hec in hunc modum ordinata sunt et in scriptum redacta apud Stum Lupum in presentia domni Radulfi abbatis Cluniacensis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter