utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05010099

Charter Number: 05010099
Cartulary Title: La prieuré de Saint-Leu d'Esserent cartulaire (1080-1538)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1202
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
map View Map
Charter:
Ingelrannus dominus Bove XPI fidelibus presentem paginam inspecturis salutem in Dno Universitati vestre notum fieri volumus ut ad posterorum notitiam transmittamus quod cum causa verteretur inter me et Ecclesiam Sti Lupi de Escherento super quadam decima ad feodum meum spectante que colligitur apud Alliacum et de qua duodecim modii in questione erant quorum medietas est tritici alia medietas est avene dicti loci monachi asserebant eam nomine elemosine sibi fuisse collatam a Symone milite de Claromonte et a Domno Ambianensi post modum eidem Ecclesie confirmatam Ego autem usus bonorum virorum consilio quicquid juris habebam in decima illa in remedium anime mee et antecessorum meorum contuli predicte Ecclesie ut ejus fratres mihi communicarent suffragium orationum suarum Ipsi vero extendentes in me sue caritatis dapsilem manum ad obsequium quod vovi me prestaturum orientali Ecclesie triginta libras mihi dederunt Hec autem compositio approbata est coram Episcopo Silvanectensi Crispiaci et Ste Margarite prioribus super hoc ad arbitrandum receptis Hoc autem factum uxor mea Ada et Robertus et Thomas et Hugo fratres mei unanimi probaverunt assensu Hujus compositionis testes sunt Ricoardus prepositus Sti Fusciani Allelmus ejusdem ecclesie monachus Odo prior Bove Petrus Thomas ejusdem Ecclesie monachi Petrus de Estrees Petrus de Jumeles Petrus de Vilers Petrus de Glisi Gerardus de Luenni Petrus de Sordon milites Matheus prepositus Bove Laurentius Henricus Bricteus nepotes sui Robertus major de Belesaises Leodegarius Rennardus Drogo de Cherisi Datum Bove anno Verbi Incarnati millesimo ducentesimo secundo octavo idus maii Nicolao procurante prioratum de Escherento
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter