utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05010140

Charter Number: 05010140
Cartulary Title: La prieuré de Saint-Leu d'Esserent cartulaire (1080-1538)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant, Confirmation
Date: 1148 - 1218
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Saint-Leu-d'Esserent, prieuré Saint-Loup
map View Map
Charter:
Ego Colardus de Houdencort dictus Froissars notum facio universis presentibus et futuris quod dominus Johannes de Griviler miles pater meus in statu sane mentis constitutus assensu et voluntate mea et fratrum meorum et uxoris mee in perpetuam elemosinam dedit et concessit Ecclesie sancti Lupi de Escerento et ejusdem loci conventui unum modium bladi ad mensuram de Compendio ad valorem melioris quatuor solidorum minus singulis annis percipiendum in grangiam meam de Houdencort infra festum beati Martini hyemalis Quod ut firmum sit et stabile presentes literas sigilli mei impressione roboratas conventui dicte Ecclesie sancti Lupi tradidi ad testimonium et munimen Actum anno Domini MCC quinquagesimo mense mayo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter