Charter Document - 05020009
Charter Number: 05020009
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1154
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
View Map
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1154
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
View Map
Charter:
In nomine summe et individue Trinitatis Ego Goslenus Dei gratia Carnotensis episcopus presentibus et futuris notum fieri volo quod ea que Sarniensis abbatia ex largitione Symonis Nidelfensis domini et uxoris ejus Eve aliquandiu quiete possederat videlicet totam vallem in qua constructa est et Parvam Haiam duo eorum filii Milo et Amauricus liberrime pro Dei amore per manum nostram concesserunt et preterea totam terram suam de Essarto Roberti montes valles nemus planitiem et Magnam Haiam sicut ab eorum genitore Symone possessa sunt eidem abbatie in eternum possidenda libere liberaliter contulerunt ea videlicet determinatione ut monachi annuatim in grangia sua de Essarto Roberti Amaurico ad quem ista pertinebant VI modios III de frumento et III de avena in die festo sancti Remigii persolvant Sciendum quoque est quod monachi pretaxatis fratribus presentialiter ex caritate sua LX libras proinde donaverunt et duobus filiis Milonis Symoni et Miloni duos equos pro sua concessione Ac ne ista futuris temporibus fiant incognita vel irrita scripto ea mandavimus fidei et memorie et inpressione sygilli nostri fecimus corroborari quatinus episcopali deinceps coherceatur censura quicumque pro his memoratam abbatiam infestare presumpserit Actum publice apud Coldreium quod est juxta Manliam anno ab incarnatione Domini MCLIIII VII idus maii attestantibus Tebaldo abbate S Carauni Roberto priore Josaphat Gilleberto priore Daviron Milone capellano nostro Guillelmo de Nogento magistro Pagano et militibus Symone Sine Habere Bartholomeo Piloso