utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05020013

Charter Number: 05020013
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1156 - 1157
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
map View Map
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Theobaldus divina permissione Parisiensis episcopus in perpetuum confirmo atque sigillo nostro corroboro dona que facta sunt ecclesie de Sarnayo Ex quibus est illud quod Simon de Nielpha donavit Deo et monachis de Sarnaio terram de Valle Sarnaii in abbatiam construendam in honore sancte Dei genitricis Marie sanctique Johannis Baptiste quin etiam Parvam Hayam et totam terram de Exarto Roberti concedente uxore sua Eva ad cujus dotalicium hec omnia pertinebant filiisque ipsius Simonis Milone videlicet primogenito Gaufrido et Amaurico addidit etiam ut monachi de nemoribus quecumque in vicinio eorum habebat sufficienter ad omnia sua necessaria acciperent herbam quoque et pasturam eorumdem nemorum in alimentum jumentorum suorum et pecorum hoc quoque concessit ut quicumque de hominibus suis eidem ecclesie aliquid in elemosinam dare voluerit quod de potestate et feodo ipsius sit sine omni contradictione faciat Hoc etiam notum sit quod Gaulterus de Rambullet et Hamo Tyribos et Hamo de Soligneio concedentibus uxoribus suis et liberis dederunt Deo et predicte ecclesie decimam quam in prefata valle possidebant Milo de Forgiis et Eremburgis uxor ejus rogatu Guidonis de Boolon pro animabus suis suorumque predecessorum dederunt pretaxate ecclesie decimam de Exarto Roberti de animalibus jure perpetuo solidam et quietam de frugibus autem retinuit in usus suos duos modios per singulos annos unum videlicet tritici et alterum avene quos tamen nulli alii ecclesie se daturum esse promisit et quia ad pheodum predicti Guidonis supradicta decima pertinebat et ipse concessit et propria manu firmavit Sciendum est etiam quod Suggerius venerabilis abbas beati Dionisii dedit ejusdem ecclesie monachis alnetum juxta eos positum usque ad prata Sarneti pro quo reddunt sex denarios census Ludovicus etiam rex Francorum et dux Aquitanorum dedit eisdem in foresta Acquiline usibus suis necessaria quod vivum scilicet fuerit ad edificia quod vero mortuum ad comburendum pasnagium quoque pecorum suorum pasturamque jumentorum et pecorum excepto quod porci non intrent forestam a kalendis aprilis usque ad kalendas jullii Hugo vero Bibens dedit partem nemoris sui quod habebat in Monte Falcone cum quadam terre cultura que est juxta viam Gomez pro sua parentumque suorum salute Maria uxore sua filioque suo Hugone assentientibus Nanterius de Orceio dedit predicte ecclesie novem arpenta terre superaddidit etiam terram illam liberam et absolutam que sita est inter vineam monachorum et viam que ducit ad Montem Lethericum uxore sua concedente ex altera vero parte ejusdem vie concessit quamdam culturam cum decima retenta tantummodo campi parte Symon de Monjay dedit duo arpenta terre Guido de Lucentibus dedit in elemosinam collem supra terram de Molleypam et terram juxta nemus de Latenchon concedente uxore sua Helena et filiabus suis Regeia et Odelina Petrus balistarius de Monte Letherico concessit terram de Molleypam sepe dicte ecclesie perpetuo possidendam liberam et quietam et ipsius terre decimam hujus rei datores laudatores atque testes sunt Symon de Spinci Bovo et Hugo fratres ejus et Guido filius ipsius Symonis de quorum pheodo terra consistit Rainaldus Cornet dedit duo arpenta prati juxta predictam terram concedente uxore sua Odelina filioque suo Ansoldo nomine Arnoldus Aries dedit eisdem septem quarteria prati subtus Pulchrum Videre Paganus dedit eisdem totam terram suam de Creches concedente Guillelmo Bisheron de cujus pheodo erat ita tamen quod annuatim idem Guillelmus recipiet in grangia monachorum dimidium modium frumenti et dimidium avene Robertus de Chaumonte et filii ejus dederunt eisdem totam terram suam supradicte contiguam liberam et quietam cum decima et campi parte retento sibi tantummodo modio dimidio frumenti dimidio avene quem recipiet in eadem grangia Guillelmus Coysith dedit eisdem terram de Bivilos cum decima et campi parte liberam et quietam Gauterius Cummeren dedit eisdem totam terram suam de Aenviller concedente fratre suo Guillelmo Guido Parvus Thome filius dedit eisdem apud Bruerias plateam liberam et quietam ad domum construendam Thomas pater ejus arpentum vinee et dimidium Hubertus presbiter quatuor arpenta et dimidium et unum prati Fulco de Lers duo arpenta vinee et modium frumenti pro amita sua Roscia quam in sororem monachi receperunt et in molendino suo dimidium pro se ipso cum Jerosolimam proficisceretur Paganus de Alneto dedit eisdem modium vini in torculari suo Odo Durdos alium in vinea Curte Vacce quicumque eam possederit Garinus de Guillervilla alium in perpetuum in vinea que sita est inter duas aquas Ursio clericus de Marcociis arpentum vinee in Lucente post obitum suum Herveius presbiter apud Sauth dimidium arpentum vinee Guido Andegavensis dimidium ibidem Mabilia uxor Gilleberti vicecomitis Corboliensis et Ansellus ejusdem Mabilie filius octodecim denarios concesserunt eisdem quos ipsis pro censu vinee de Sufflet debebant et modium vini in torculari de Sufflet perpetuo habendum donaverunt Guido Boreth septem denarios et obolum de censu vinee de Guessere remisit Hugo Esquirel sex denarios de vinea de Bachelfonte remisit Hamo Thiribos sex alios de eadem vinea Raginaldus de Dolenvilla quatuor denarios de vinea Rogi dedit Thomas de Brueriis duos denarios de censu prati Huberti sacerdotis dedit Radulphus de Grandi Campo custodiam vinearum de Barchelfonte remisit in perpetuum Burcardus miles dedit eisdem apud Atheias domum suam cum terra eidem domui adjacente et omni supellectili et arpentum terre duo quoque arpenta vinee in virgulto Fulcherius decanus dedit tria arpenta et dimidium vinee apud Atheyas Et Johannes Rufus dedit censum duorum arpentorum et pressoragium que ad se pertinebant et Bartholomeus censum arpenti et dimidii predictus etiam Johannes dedit dimidium arpentum vinee Rainaldus dedit arpentum vinee Bertrannus frater suus et uxor ejus dederunt dimidium modium vini in predicta vinea et alium dimidium de vinea Rainaldi fratris sui Petrus de Atheys et Sancelina mater ejus dederunt duo arpenta vinee de Anseis Bartholomeo fratre suo et Philippo eisdem concedentibus Philippus de Montibus dedit dao arpenta vinearum et dimidium in clauso Ablonis assensu Ludovici regis Hugo de Ordeis dedit unum quarterium vinee Nicholaus dedit tria quarteria vinee Rainaldus Aculeus unum sextarium annone in molendino de Blarru Gauterius Beloth et Guido frater ejus dederunt duo sextaria annone Herboviller Hosmundus dedit domum suam de Marli cum appendiciis et arpentum vinee Gacho de Torotho duo arpenta vinee apud Maruil concedentibus filiis suis Hubertus presbiter dedit plateam unius domus apud Bruerias quam Ludovicus rex et Thomas dominus ejusdem ville concesserunt esse liberam et quietam in perpetuum Radulphus de Dolenvilla dedit modium vini per annum Ansoudus de Garenceriis dedit totam terram suam de Plaisir que erat de pheodo Symonis de Nielfa hujus doni testes sunt ipse Symon et Milo filius ejus et Nivardus presbiter Huldiardus et Rainaldus nepos ejus dederunt totam terram quam apud Pontem Carnotensem habebant predicte ecclesie jure hereditario possidendam hujus doni testes sunt Paganus Carnotensis archidiaconus Nivardus presbiter Odo de Plaisir et Stephanus de Mathe ad cujus feodum ipsa terra pertinet Hermentrudis de Plaisir dedit predicte ecclesie omne quod habebat in terra de Ponte Carnotensi concedentibus filiis suis Odone et Petro coram Pagano Carnotensi archidiacono et Nivardo presbitero Sciendum etiam quod Villana et Richeldis filia ejus dederunt predicte ecclesie totam terram suam de Ponte Carnotensi in perpetuam elemosinam absolute et libere possidendam hujus doni testes sunt Paganus archidiaconus et Nivardus presbiter Hec autem omnia dona que in presenti carta fideliter inscribuntur juste et canonice prefate ecclesie monachis a fidelibus superius memoratis data et concessa esse fideli relatione cognovimus Ea propter Dei auctoritate et nostra interdicimus prohibemus ne quis dictos fratres de hiis inquietare presumat Amen Collatio prescripte copie ad requestam magistri Johannis Bodin procuratoris religiosorum abbatis et conventus beate Marie Vallium de Cernayo facta est cum originali minime signato attamen sigillato cera alba cum duplici cauda in absentia magistrorum Antonii de Loynes et Jacobi Hodoyn Johanne de Graville de Marcoussis domini Johannis d'O scutiferi et Helene d'Illiers domicelle ejus uxoris ad causam ipsius heredis simplicis defuncti Renali d'Illiers sui avunculi dum viveret militis dicti loci de Marcoussis domini respective procuratorum ad hoc jussu curie debite vocatorum Actum in Parlamento ultima die augusti anno Domini millesimo quingentesimo trigesimo quinto
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter