utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05020015

Charter Number: 05020015
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1158 - 1186
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Abbaye Notre-Dame-et-Saint-Jean-Baptiste
map View Map
Charter:
H[enricus] Dei gratia rex Anglie et dux Normannie et Aquitanie et comes Andegavie justiciariis vicecomitibus senescallis prepositis et omnibus baillivis suis totius terre sue et portuum maris salutem Sciatis quod suscepi in manum et custodiam et protectionem meam abbatem de Sarnaio et abbatiam suam et monachos ibidem Deo servientes et homines et omnes res eorum et possessiones et ideo vobis precipio quod ipsos et homines suos et omnes res eorum custodiatis manuteneatis et protegatis sicut meas proprias ita quod nullam injuriam vel contumeliam aut gravamen eis in aliquo faciatis vel fieri permittatis Precipio etiam quod ipsi per totam terram meam quietantiam habeant tam per aquam quam per terram de theloneo et paagio et passagio et pontagio et de omnibus consuetudinibus ad me pertinentibus de omnibus rebus suis quas homines sui affidare poterunt suas esse proprias et prohibeo ne quis eis in aliquo forisfacere presumat super hoc super forisfacturam meam Testibus Gaufrido cancellario filio meo comite Willelmo de Mandevilla Willelmo filio Radulphi senescallo Normannie Hugone de Cressi Seherio de Quenei Alvredo de Sancto Martino Thoma Bardet apud Gisorcium
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter