utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05020019

Charter Number: 05020019
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1160 - 1184
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Abbaye Notre-Dame-et-Saint-Jean-Baptiste
map View Map
Charter:
Ego Mauricius Dei gratia Parisiensis episcopus notum fieri volumus universis tam presentibus quam futuris quod Petrus de Alneto pro remedio anime sue et patris et matris et avunculi sui Milonis de Linaies dedit Deo et ecclesie de Sarnaio in perpetuam elemosinam unum modium annone in parte sua molendini de Buison concedente fratre suo Milone de Alneto de cujus feodo ipsum molendinum est hoc tenore quod in presenti recipiet ecclesia de Sarnaio dimidium modium receptura postmodum alterum dimidium modium quando ipsi Petro placuerit vel nisi antea receperit in obitu ipsius Petri Placuit insuper ipsi Petro ut pro hac elemosina nichil omnino in expensas molendini pro quolibet infortunio conferat ecclesia de Sarnaio Ad Pascha autem tribuetur clavis famulo abbatis de Sarnaio qui tamdiu tenebit eam donec prefatam elemosinam receperit Quod si forte accidente incendio vel alio infortunio ipsum molendinum uno anno vel duobus sive pluribus vacaverit postquam restaurabitur famulus abbatis de Sarnaio tamdiu clavem tenebit donec pro singulis annis quibus nichil receperat singulos recipiat modios Hujus elemosine facte in ecclesia de Sarnaio testis est Walterus heremita Henricus de Doleinvilla Paganus frater Petri Godefridus armiger Henrici Giraldus mareschallus Johannes cementarius de Meollent et filius ejus Johannes Willermus de Nielfa Garinus sutor des Essarz Sane hujus elemosine recordatio coram nobis Parisius facta est a predicto Petro et Milone fratre suo presentibus clericis Reginaldo clerico nostro Parisiensi canonico et Roberto laicis Hugone Bardul milite Enjorrando buticulario nostro Hunaldo camerario nostro Quod ne oblivione deleatur aut a posteris infirmetur autoritate nostra et sigilli nostri impressione confirmamus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter