utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05020024

Charter Number: 05020024
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1162 Circa
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
map View Map
Charter:
Ludovicus rex Francorum et dux Aquitanorum dedit monachis de Sarnaio in foresta Equiline usibus suis necessaria quod vivum scilicet fuerit ad edificia quod vero mortuum ad comburendum pasnagium quoque porcorum suorum pasturamque jumentorum et peccorum excepto quod porci non intrent forestam a kalendis aprilis usque ad kalendas julii Donavit etiam terram quandam ad excolendum pro sustentatione fratrum sicut disterminatur incipiens a fossa Sancti Dionisii usque ad marchesium de Muterna et sicut distenditur a Folioso versus Haiam de Nialpha Dedit etiam in guttulis Fontis Johannis XXX arpennos terre inter [viam Of]ferg[iarum] et rivum qui a nostra ibidem terram Sancti Dionisii disterminat Petrus quoque de Sarnaio cum Pagano fratre suo de Offergiis et filiis suis Hurtaudo Fulgerio Girardo Wuidone Rainaldo Radulfo et Simone cum eorum matre et sororibus quicquid in Aquilina habebant quod super usuarium monachorum clamabant in elemosinam ecclesie imperpetuum concesserunt et hoc in presentia Ludovici regis Ligerius etiam filius Radulphi de Germunviler quicquid in Aquilina habuit unde calumpniarum materia oriri potuisset predicte ecclesie concessit Simili modo Huldreus et Garinus frater ejus de Rambuillet fecerunt Sciendum quoque est quod ea que Sarnaiensis abbatia ex largitione Symonis Nidelfensis domini et uxoris ejus Eve aliquandiu quiete possiderat videlicet totam vallem in qua constructa est et Parvam Haiam duo eorum filii Milo et Amauricus concedentibus cunctis liberis eorum liberrime pro Dei amore per manum Golleni Carnotensis episcopi concesserunt et preter ea totam terram suam de Essarto Roberti montes valles nemus planiciem et [Magnam Haiam sicut] ab eorum genitore Symone possessa sunt eidem abbatie in eternum possidenda libere liberaliter contulerunt ea videlicet determinatione ut monachi annuatim in grangia sua de Essarto Roberti Amaurico ad quem ista pertinebant VI modios III de frumento et tres de avena in die festo sancti Remigii persolvant Notum etiam facimus Philippum Britonem dedisse monachis de Vallibus pro aniversario suo faciendo modium frumenti in granchia sua de Galardone annuatim habendum quam donationem concessit uxor ejus Matildis filiusque suus Galeranus et filia Ermenjardis [Philippus] de Blarru dedit coram episcopis Theobaldo Parisiensi et Arnulfo Luxoviensi per manum Rotrodi Ebroensis episcopi monachis de Sarnaio assensu filiorum suorum Petri Ivonis Philippi Gauterii Rainaldi concessu etiam liberorum Petri primogeniti quater viginti jornalia terre et locum ad granchiam constituendam et preter hoc quatuor carrucatas terre de quibus sibi retinuit in redditu unum modium avene et alterum ibernagii sicut carruce lucrari poterunt eo pacto ut duos modios predictos alii ecclesie dare non possit Dedit etiam eis et concessit in perpetuum usum nemorum suorum scilicet Chebreie et Gasum ad edificia sua et foci necessitatem et ad pastionem animalium suorum liberam porcorumque pasnagium Nanterius similiter de Orceo assentiente filia sua totam terram suam de Buxeria abbatie de Sarnaio donavit in elemosinam set annuatim dabunt ei monachi duos modios annone unum de ivernagio et alterum de avena annuente Gaufrido de Orceio filiis ejus et filiabus et in presencia Ludovici regis Andreas de Nielpha et uxor ejus dederunt Sarnaiensi ecclesie dimidium arpenti terre in territorio Ayte liberum et quietum sicut antiquitus illud tenuerant concedentibus ipsius Andree fratribus et sorore Teodorico sacerdote Petro dapifero et filio ejusdem Petri primogenito Wuido de Argal et Hersendis uxor ejus concedentibus filiis suis Garino Hugone Ernoldo Ricardo et Richelde eorum sorore dederunt duos arpennos et dimidium terre ad grangiam de Ayte annuentibus Raynaldo et Roberto de Argal ad quorum pheodum respicit illa terra Gauterius de Alneto et uxor ejus concedentibus filiis suis dederunt tres arpennos terre ad Aytam permittente Aschone de Sancto Remigio de quorum feodo erat Gaufridus quoque de Trempleto dedit unum arpennum terre ad grangiam de Ayte concedentibus filiis suis Gauterio Evrardo Ernaudo Arroudo Herberto Gilleberto annuente etiam Evrardo et filio ejus de quorum feodo erat terra Hurricus de Nielpha et Evrardus frater ejus concedentibus uxoribus suis dederunt semi arpennum terre ad grangiam de Ayte Guido de Argal et Hersendis uxor ejus et Arnulphus eorum filius Garinus que ipsorum nepos dederunt unum arpennum terre libere et quiete possidendum juxta grangiam Ayte concedente Avelina et Roberto filio ejus de quorum feodo erat Robertus de Argal dedit VI arpennos terre ad Aytam quod donum Rainaudus frater ejus plevivit manutenere et defendere quod si non posset daret de sua propria terra tantumdem valente ad Aytam prout laudarent tres fratres de Sarnaio et tres probi homines de vicinis Alzo quoque eorum frater et Eustachius sororius eorum promiserunt se idipsum defendere et se fidejussores dederunt Robertus de Argal et uxor ejus Leburgis cum filio suo Roberto dederunt unum arpennum terre quod situm est inter Caneverias et Jorre concedente Rainaldo fratre Roberti Similiter Rainaldus dedit duos arpennos terre quod predicti fratres sui et sororius illorum promiserunt manutenere et se fidejussores dederunt [] uxor Hugonis de Montigneio et utriusque primogenitus filius et heres per manum Golleni episcopi Carnotensis dederunt decimam quam isdem Hugo exegerat a servis Dei monachis de Vallibus set positus in extremis quod injuxte exigebat juxte dimisit Stephanus Palmarius de Mathiaco dedit feodum quod tenuit a patre suo Paganus de Buxeria terram videlicet que est in territorio juxta Plesil ad Pontem Carnotensem concedentibus matre ejus et fratre Nivardus de Mesniliis et uxor ejus concedentibus filiis suis Simone primogenito Amaurico Nivardo Milone dederunt XII arpennos terre in perpetuam et liberam possessionem ita tamen quod monachi in festivitate sancti Remigii XII nummos de censu singulis annis persolvent Philippus Securis dedit quatuor arpennos terre concedente Pagano de Thorota et uxore ejus Matilde de quorum feodo erat Similiter Hodo de Plesiaco dedit terram suam que erat retro grangiam monachorum et uxta terram Adam de Croceio concedentibus filiis suis Hugone Petro Willelmo Elisabeth de Busco et Wuido filius ejus cum fratribus suis Hugone Herberto dederunt totam terram illam quam juxta Pratellam possidebant pro XII nummis ex censu in festivitate sancti Remigii vel infra octabas ejusdem sancti dabuntur sine lege Helisabeth de Busco et filius ejus dederunt novem arpennos terre ita ut census eis duorum solidorum annuatim redderetur concedente Petro de Thorota ad cujus feodum pertinebat De Creches Gaufridus de Vallegrainosa et Aia uxor ejus dederunt totum feodum de Creches quod Vuillelmus Bisherum tenet ab eis Hodone filio suo et Heremburge filia concedentibus Isembardus filius Petri panetarii dedit terram suam que est justa Molerias liberam et quietam cum decima et campi parte presente et hoc donum confirmante Raginaldo ad cujus feodum terra illa pertinebat ita tamen quod per annum habiturus est duos sextarios frumenti et unum avene sciendum est etiam quod de illo censu elemosinam nonnisi prefate ecclesie facere poterunt si quis eorum ad religionem venire voluerit in eadem ecclesia pro eodem censu recipietur Gaufridus de Limois et Goscelinus filius ejus dederunt quemdam campum qui situs est juxta granchiam de Creches concessu uxorum suarum Elisabeth et Sanceline filiorumque suorum assensu Wuidonis Hervei Fromundi Mathei Godefridi et sororum eorumdem Preter hoc predictus Gaufridus et uxor ejus et filii dederunt terram quam adversus monachos clamabant que continetur intra clostra granchie de Creches et duorum marches que ibi continentur et si affuerint pisces eorum Thomas Gorchardus dedit totam terram suam de Campo Roberti concedente fratre suo Troseto que quum ad ejus fratris pertinebat hereditatem commutationem dedit ei prefatus Thomas in terra sua de Mortuo Mari concedentibus Garino et Aaliz ejus uxore et filiis et filiabus ad quorum feodum pertinebat Guido filius Auberti de Stampiis concedente filia sua Adeliza et genero dedit vineas quas habebat apud Estrecheium sicut eas libere possidebat et hoc per manum Ludovici regis Francorum Paganus Quinquenellus dedit totam terram suam et vineam ortumque suum de Fonte concedente Emelina sorore ejus et Clemente cum Johanne nepotibus ejusdem Pagani Odelina quoque nepte sua Heuderius filius Constantii et filii ejus Stephanus et Rainardus dederunt se cum omnibus suis Deo et monachis de Sarnaio per manum sacerdotis sui Bernardi Johannes Carentum dedit plateam unam masure concedentibus uxore ejus et filiis Secardo Clemente Garino Roscia de Escirco dedit se Deo et monachis de Sarnaio et unum modium ibernagii ad Eschercum quod ibi reperietur capiendum quod autem deerit ad Charquois annuatim perficietur concedente Fulcone ejus nepote qui Fulco dum iret in Jerusalem dedit prefatis monachis dimidium modii ibernagii in molendino suo annuatim Aalina uxor Willelmi Regis in fine vite sue temporalis dedit partem suam hereditatis et aquisite precio et hereditario jure possesse libere optinenda set Willelmus Rex recepit eamdem hereditatem a monachis tenendam per redditum unius modii vini et si aliquis faceret se proximum de hereditate daret monachis X libras parisiorum et eamdem hereditatem haberet Herenburgis et Sainfredus frater ejus concedente Brunoldo eorum avunculo dederunt Deo et fratribus de Sarneio unum arpennum terre ad Aitam annuente Rainaldo et Roberto de quorum feodo erat Adelais uxor Hugonis Lupelli de Vernum seipsam cum filio suo Ricardo dedit cum omnibus que ad se pertinebant domo[] justa pontem sancte Marie de Vernone et in vineis ad domum Garini de Claromonte dimidium arpentum et in clauso de Folarva dimidium arpentum et dimidium quarterium et in platea de Claromonte quarterium et dimidium quod si puer monachilem habitum suscipere renuerit [] ecclesie remanebit scilicet vinea de Claromonte et in clauso de Folarva solidi LXV et dimidia domus Mabilia uxor Gilleberti Curboliensis vicecomitis et Anselinus filius ejus dederunt XVIII denarios quos ipsis pro censu vinee de Sofleth debebamus [] etiam unum modium vini in torgulari de Sofleth perpetuo habendum Guido Bore VII denarios et obolum quos ipsi de censu vinee de Guesserrei debebamus concessit Hugo Escurel VI denarios de vinea de Baschelfonte concessit Hamo Tirebois VI alios de eademvinea concessit Reginaldus de Doleinvilla IIII denarios de vinea Rogi concessit Thomas de Brueriis II denarios de censu prati quod Hubertus sacerdos nobis dedit perpetuo concessit Guido filius ipsius Thome dedit plateam domus que est ad Crucem ab omni censu liberam Hodo Durdos de Castris vini modium I in vinea sua quisquis eam teneat donavit Paganus de Alneto vini modium I dedit perpetuo Fulco de Loers II modios vini in vita sua et post obitum suum duo arpenta vinee [] Galterius de Cabrosa dedit unum sexiarium annone in molendino Germerville Raginaldus Aculeus dedit I sextarium annone in molendino de Bl[aru] [] Guillelmus Chosi dedit campi partem de terra [de Biviliis] Apud Ateias Wlguerinus Dives dedit II modios vini in suo [] in vinea sua dum viveret et post obitum suum ipsam vineam Wlgrinus infans dedit IX denarios [] censu domus Buchardi [] ugniaco dedit I modium vini in vinea sua Gaufridus de Villa Moison dedit I modium vini in prelo [] modium vini dedit Hungerius I costeret vini et si vinum defecerit I minam annone [] Frohardus de Villa [] apud Manliam Machania uxor Milonis Nielfe dedit duos modios vini [] sextarios frumenti et unum avene et decimam Mansionille Sancti Dionisii []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter