utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05020062

Charter Number: 05020062
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1181 - 1200
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Abbaye Notre-Dame-et-Saint-Jean-Baptiste
map View Map
Charter:
Ego Johannes de Corbolio notum fieri volo tam posteris quam presentibus quod pro remedio anime mee et uxoris mee Carcassone necnon predecessorum et filiorum meorum dedi ecclesie sancte Marie de Sarnaio in perpetuam elemosinam XII denarios de censu quos habebam in domo quam Willelmus de Firmitate in perpetuam elemosinam me concedente dedit prefate ecclesie de Sarnaio Preterea concedo et laudo elemosinas omnes quas Andreas de Ulmeto prefate ecclesie de Sarnaio dedit in feodo meo Insuper dedi et concessi jam dicte ecclesie de Sarnaio in perpetuam elemosinam quicquid in feodo meo deinceps acquirere poterint monachi de Sarnaio Hec omnia ut prescripta sunt concessit uxor mea Carcassona et filii mei Johannes Balduinus et Hugo Testes Bernardus monachus Willelmus conversus Gaufridus de Viniparereia Hugo de Aguernoil Hugo de Dravel
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter