utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05020071

Charter Number: 05020071
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1184
Date Type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
map View Map
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis amen Philippus Dei gratia Francorum rex Noverint universi presentes pariter et futuri quoniam Andreas de Ulmeto ecclesie beate Marie de Valle Sarnaii in elemosinam dedit grangiam de Boillonnello et quicquid ibidem habebat tam in bosco quam in plano et pascua et boscum que fuerunt Theobaldi Canis et totum id quod emit a Jocelino et totam terram de Lavarvilla et omnia que emit apud Fontenetum tam in terris quam in pratis preter illud quod dedit Philippo de Ber et terram de Monteboscheti et clausum suum de Chesneto et pressorium et censivam totius illius territorii et novem arpennos pratorum apud Roissiacum et molendinum fullericum apud Ulmetum et in mollendinis de Ulmeto molituram eorum liberam ad grangiam de Boillonnello et domum suam sitam apud Corbolium in claustro Sancti Exuperii Preterea cum Andreas nepos ejus prefate dedisset ecclesie in obitu suo viginti solidos de redditu percipiendos annuatim in furno suo de Corbolio et cum Robertus homo de corpore memorati Andree de Ulmeto dedisset sepe dicte ecclesie in elemosinam domum suam de Corbolio liberam ab omni consuetudine et vineas et vasa sua vinaria et sex solidos de censu quos tenebat a monachis Beate Marie de Campis ad duodecim denarios de censu ita dico si eum sine herede mori contingeret idem Andreas de Ulmeto hec omnia benigne laudavit et concessit Nos vero dicte elemosine manum nostram apponentes hec omnia intuitu Dei concedimus salvo alieno jure et observanda manu capimus et ut perpetuam obtineantstabilitatem presentem paginam sigilli nostri auctoritate ac regii nominis caractere subter annotato precipimus confirmari Actum apud Fontem Blaaudi anno incarnati Verbi millesimo centesimo octogesimo quarto regni nostri anno sexto astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa Signum comitis Theobaldi dapiferi nostri Signum Guidonis buticularii Signum Mathei camerarii Signum Radulphi constabularii Data per manum Hugonis cancellarii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter