utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05020076

Charter Number: 05020076
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1185 Circa
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Ricardus dominus de Vernone pro salute anime mee et antecessorum meorum monachis beate Marie de Sarnaio in perpetuam elemosinam dedi domum meam sitam intra muros Vernonenses liberam ab omni censu et omni alia exactione terrena et etiam prefatis monachis et hominibus eorum subditis super terram eorum manentibus dedi usuarium suum in omnibus nemoribus meis videlicet nemus mortuum ad comburendum et carbones faciendum et vivum ad edificia pasnagium quoque porcorum suorum pastionem animalium atque pecorum suorum Et etiam eisdem monachis et dictis hominibus eorum subditis dedi plenariam libertatem in omni terra mea vendendi res suas et emendi alienas et transeundi per terram et per aquam quecumque usui eorum fuerint necessaria cum quadrigis equitibus harnesiis et omnibus aliis suis rebus sine transverso et pedagio nec propter hoc in foris et nundinibus meis in omni terra mea tenebuntur michi solvere nec heredibus meis stallagium minagium pedagium coustumam nec aliam quamcumque reddibitionem Preterea cum questio verteretur inter dictos monachos ex una parte et capitulumet canonicos beate Marie Vernonensis ex altera super decimis vinearum quas possident dicti monachi infra metas parrochie dictorum canonicorum videlicet vinee masure sue vinee Guillermi Regis vinee de Genestat vinee Magistri vinee Prepositi vinee de Taquet vinee Renardi vinee de Erable vinee Caillouel vinee masure Radulphi de Crevecuer vinee Estrangletruye vinee de Coueillart vinee de Loisdart vinee Huberti Godart vinee clausi Hurel vinee de Perosel vinee domini Hugonis vinee de Doariis tandem sopita est in hunc modum quod predicti monachi de Sarnaio liberi remanserunt ab solutione predictarum decimarum Ego Ricardus de Vernone predictus pro pace reformanda inter dictas ecclesias et in recompensationem predictarum decimarum dedi predictis canonicis de Vernone decimas omnium vinearum mearum ubicumque existentium Et ut stabile permaneat presentem cartam sigilli mei munimine roboravi Actum in domo Yvonis de Crevecor
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter