utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05020082

Charter Number: 05020082
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1100 - 1189
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
map View Map
Charter:
Universis sanctæ matris ecclesiæ filiis præsentibus et futuris Robertus comes Leigrecestriæ salutem Noverit universitas vestrame pro animabus patris et matris meæ et antecessorum meorum et pro salute animæ meæ et pro sponsæ meæ et liberorum meorum dedisse et concessisse et hac carta mea confirmasse Deo et sanctæ Mariæ de Sarnaio et monachis ibidem Deo servientibus suam liberam moltam in molendinis meis de Pasci per medietatem moltura reddenda scilicet ad proprios usus suæ granciæ de Premont competenter salva molta de Pasci Et istud dono et confirmo in liberam et puram et perpetuam elemosinam sicut prædictum est libere et quiete ab omni sæculari servicio de me et meis hæredibus tenendum ita quod pro datione duntaxat de molta sua non vexentur neque prolongentur His testibus Cotard de Britol Petronilla Joanne Constabulario Joanne de Chambine Guillelmo Brustesaut magistro Hugone magistro Guillelmo Ricardo de Colingbina et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter