utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05020097

Charter Number: 05020097
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1192
Date Type: Internal
Resource Link(s): Abbaye Notre-Dame-et-Saint-Jean-Baptiste
map View Map
Charter:
Ego Hylarius dictus abbas Burgulii et omnis ejusdem loci conventus presentibus et futuris carta presenti notum fieri dignum ducimus quod Bartholomeus de Cabrosia nostro communi assensu monachis Sarnaii dedit in elemosinam omnia que tenebat sub nostro dominio et censiva tam in pratis quam in terra in granchia VallisGiem pro quatuor solidis in festo sancti Remigii reddendis a prefatis monachis Sarnaii annis singulis fratribus nostris apud Cabrosiam demorantibus Preterea idem Bartholomeus apud Bruerias acquisivit IX arpennos vinearum quas nobis dedit in elemosinam pro quibus debemus predictis monachis Sarnaii a quibus eas tenemus quatuor solidos censuales in festo sancti Remigii singulis annis reddendos Inter nos autem et prefatos monachos talis pactio firmata est utriusque capituli assensu atestantibus etiam sigillorum utriusque partis impressionibus quatinus ipsi monachi pro factura vinearum extra partem habebunt arpennum et dimidium vineam scilicet que dicitur de Judeo integram omnino et quietam Nos vero in cultura vinearum ceterarum vel in vasis vindemie necessariis nisi tantum indoliis ad partem nostram reponendam nichil amplius missuri preter dimidium precii vindemiationum dimidium vini recipiemus et in cellario suo Brueriis quoadusque voluerimus in doliis a nobis solum modo preparandis reponemus Si autem viva voce testium comprobatum fuerit quod prefati monachi circa culturam vinearum istarum minus plene egerint quod absit in censiva quam a nobis tenent ipsi in granchia VallisGiem plenariam habebimus saisinam donec ad consilium vicinorum sapientium quod minus plene actum fuerit emendetur Nos vero nullo modo poterimus alicui nisi solis predictis monachis hanc medietariam vendere vel quoquo modo alienare Actum est hoc et confirmatum in utroque capitulo anno Domini MCLXXXXII Ferrico existente priore Burgulii Johanne subpriore Oliverio bajulo Willelmo elemosinario Willelmo preposito Luca sacrista Willelmo cellarario Durando armario Guidone existente abbate Sarnaii Johanne priore Sansone subpriore Rogerio cantore Roberto succentore Simone cellarario Gaufrido de Noerio
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter