utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05020103

Charter Number: 05020103
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1195
Date Type: Internal
Resource Link(s): Abbaye Notre-Dame-et-Saint-Jean-Baptiste
map View Map
Charter:
In nomine Domini amen Adela Dei gratia Francorum regina Noverint universi presentes pariter et futuri quod Haoisa de Ulmeio uxor Simonis de la Gleiserei dum idem Simon in transmarinis partibus peregre profectus fuisset domui de Vallibus quandam domum quam habebat Corboili quæ erat de hereditate sua dedit in elemosinam et commutationem alterius domus quam monachi de Vallibus habebant in claustro Sancti Exuperii in ea pace et libertate qua eam possidebat Cum autem dictus S[imon] de peregrinatione sua reversus fuisset elemosinam et commutationem illam quam uxor sua fecerat in presentia nostra constitutus voluit et laudavit Nos vero ad preces et petitiones supradicti Simonis de dono et commutatione ista presentes litteras sigilli nostri impressione munitas scribi præcipimus Actum Corbolii anno incarnati Verbi MC nonagesimo quinto Datum per manum Roberti capellani nostri
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter