utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05020109

Charter Number: 05020109
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1197
Date Type: Internal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
map View Map
Charter:
R[eginaldus] Dei gratia Carnotensis episcopus omnibus ad quos littere iste pervenerint salutem in Domino Ad omnium perveniat noticiam quod cum inter venerabiles dominos G[uidonem] abbatem et monachos beate Marie de Sarnaio ex una parte et Johannem militem de Botevillari et uxorem ejus ex alia contentio versaretur super quadam elemosina quam sibi dicti monachi ex dono bone memorie Ade militis et concessione Sidille uxoris ejus vendicabant pars utraque in nostrum pari assensu se contulit judicium quod scilicet dictaremus secundum testimonia que super dono et concessione dicte elemosine proferrentur Cum igitur prefati abbas et monachi testes super hoc produxissent ipsi omnino concordes inventi sunt et solide veritatis Et memoratam elemosinam scilicet dimidium modium annone in molendino de Becellis et quoddam torcular quod prefatus Adam quondam Stampis habebat cum justicia et omnibus ad ipsum pertinentibus sepe dictis monachis in perpetuum diffinitiva adjudicavimus sententia Qua edita sententia supradictus Johannes nostra in presentia ipsum abbatem et domum de Sarnaio de sepedicta elemosina investivit Quod ut memoriter teneatur et stabile perseveret sigilli nostri fecimus impressione muniri Datum anno MCXCVII mense novembri
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter