utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05020112

Charter Number: 05020112
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1199
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
map View Map
Charter:
Philippus Dei gratia Francorum rex Noverint universi ad quos littere iste pervenerint quod cum abbatia beate Marie de Haubecort de donatione Gachonis de Torote quamdam terram haberet juxta quamdam granchiam monachorum beate Marie de Valle Sarnaii consilio prudentum virorum facta cum predictis monachis commutatione ipsi monachi pro predicta terra dederunt abbatie de Haubecort in molendino de Vileta sexsextarios bladi scilicet tres unius et tres alterius que de jure spectabant ad predictos monachos abbatia autem de Haubecort diu tenuit predictum bladum libere et quiete propinquiorem vero et utiliorem redditum sive aliam quandocumque cupientes comparare hereditatem predictos sex bladi sextarios communi assensu sui capituli domui elemosinarie Medunte pro duodecim libris vendidit fratre Daniele predicte domus tunc temporis priore Quia vero predictum molendinum erat Odonis de Vilarceaus ad petitionem ejusdem Odonis id confirmamus ita quod si ipse vel heres ejus qui molendinum tenuerit impediret bladum hoc reddi predicte elemosinarie Medunte ille qui habuerit domum predictam in custodia poterit super hoc conqueri in curia christianitatis Si vero per censuram ecclesiasticam non posset cogi ad solutionem predicti bladi custos predicte domus tunc nobis posset hoc dicere et nos faceremus id reddi Actum apud Meduntam anno Domini MC nonagesimo octavo mense februario
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter