utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05020127

Charter Number: 05020127
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1203
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
map View Map
Charter:
Universis sancte matris Ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit R ecclesie Rothomagensis decanus totumque ejusdem ecclesie capitulum salutem in Domino Adeo temporibus nostris detestanda malignantium invaluit protervitas quod conventiones legitime facte vix possunt firmitatem obtinere nisi scriptis auctenticis fuerint roborate Ad reprimendam igitur eorum maliciam ad omnium volumus pervenire noticiam nos communi assensu totius capituli nostri concessisse et jure hereditario tradidisse Ermeline que fuit uxor Remigii de Valle Rodolii totum illud tenementum quod Willelmus Malasnon et Helvisa uxor ejus nobis in liberam et puram et perpetuam elemosinam dederunt sicut illud situm est et se proportat per longitudinem et latitudinem inter vicum qui descendit a vico Sancti Martini ad Secanam et atrium Sancti Martini de Ripa juxta feodum quod fuit Symonis Danet cum omni edificio lapideo et ligneo et porprisio ibi pertinenti reddendo inde nobis singulis annis quatuor libras et duodecim solidos monete currentis in Rothomago in Pascha ab obitum pretaxate Helvise Licet autem predicte Ermeline et ejus heredibus de predicto tenemento facere omnem voluntatem suam sicut de suo proprio salvo jure nostro et redditu supradicto Nos vero predictum tenementum contra omnes gentes garantizare tenemur eidem Ermeline et ejus heredibus per redditum sepedictum absque nostro mittere ipsa vero Ermelina tactis sacrosanctis evangeliis nobis fidem super predicto tenemento observaturam juravit Et ne id possit de cetero in irritum revocari sed firmum et inconvulsum futuris temporibus permaneat illud presenti scripto et sigilli nostri munimine dignum duximus confirmandum Anno Verbi incarnati MCCIII
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter