utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05020128

Charter Number: 05020128
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1204
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
map View Map
Charter:
Ego Raginaldus Dei gratia Carnotensis episcopus universis ad quos presens pagina pervenerit notum esse volumus quod Alexander miles de Longa Quercu in presentia nostra constitutus totam decimam de Longa Quercu insuper et decimam de propria agricultura sua in manus nostras resignavit Nosque decimam ipsam ad ejusdem Alexandri peticionem monachis Sarnaii in perpetuum possidendam donavimus Excipitur tamen inde decima XIX arpennorum quos predictus Alexander ab Hemerico de Rosai et Matilde uxore ejus emit Deditque idem Alexander eisdem monachis plateam liberam et quitam ad granchiam faciendam in quam ducetur decima predicta et campipars totius ville tam de agricultura ipsius Alexandri quam ceterorum hominum campipars etiam de XIX arpennis emptis Et tam dictus A[lexander] quam ceteri cultores campi partem et decimam de terra sua in granchiam ducent Qui tamen arpennos ad censum habent decimam ducere non tenentur sed monachi Si vero contigerit quod terra inculta redigatur in novalia decima tota inde proveniens monachorum erit et campipars ad communem granchiam ducetur Bladum tam decime quam campipartis sed et stramina per medium partientur monachi et miles Dominium et custodia granchie monachorum erit conversusque granchie custos eidem A[lexandro] fidelitatem super ordinem suum pollicebitur ipseque cum campipartitore ad decimam campi partemque numerandum ibit campipartitorque monachis fidelitatem faciet Poteritque sepe dictus A[lexander] si voluerit custodem suum ponere tempore autumpnali in ipsa grangia qui scilicet custos monachis fidelitatem faciet Concessit autem hanc donationem Villana mater ipsius A[lexandri] et Ysabel uxor ejus et Robertus et Thionius fratres A[lexandri] Eufemina de Maldestor et Berta sorores A[lexandri] Concessit hoc etiam Robertus de Mostiers et Andreas de Estauz Nicholaus de Boolon et Guido de Boolon ad quorum feodum tam decima quam campipars pertinere dignoscitur qui et plegios garanthie super hoc se constituerunt De caritate vero monachorum sepe dictus Alexander C libras habuit Ut autem pagina presens robur obtineat perpetuum eam sigilli nostri auctoritate communimus districte sub anathemate prohibentes ne quis contra eam venire presumat Actum anno gratie MCC quarto
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter