utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05020148

Charter Number: 05020148
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1100 - 1208
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Abbaye Notre-Dame-et-Saint-Jean-Baptiste
map View Map
Charter:
Ego R[obertus] Malvesinus omnibus notum facio quod Cecilia uxor mea me consenciente in elemosina delegavit decem libras parisiensis monete distribuendas per manum monachorum Vallium de Sarneiaco XL solidos conventui Karoliloci ad pitancias in augusto mense et quadraginta solidos conventui Sarquencelli ad pitancias in Quadragesima et augusto et viginti solidos conventui de HaulteBruyere ad pitancias et viginti solidos conventui de Belomer similiter ad pitancias monachi etiam de Vallibus quatuor libras sibi ad pitancias in Quadragesima et augusto sibi retinebunt Sciendum vero est quod assensu Guidonis de Chevreose de quo ex parte uxoris mee XXVIII libras tenebam in feodo quarum medietas a preposito de Chevreose singulis annis in octabis Pasche et medietas in octabis beati Johannis Baptiste integre solvebatur instituimus ex eisdem XXVIII libris ut ad ipsos terminos sicut nobis ab eodem preposito debebantur decem libre monachis de Vallibus redderentur ita quod sicut prepositus de nostrorum denariorum solucione nobis securitatem facere tenebatur talem de decem libris monachis de Vallibus facere teneatur si vero per casum aliquem monachi de Vallibus dictas decem libras habere non potuerunt donec reddantur eisdem nullo modo dictas elemosinas dictis cenobiis reddere compellantur Quod ut ratum sit sigilli mei munimine roboramus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter