utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05020168

Charter Number: 05020168
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1209
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
map View Map
Charter:
Willelmus Moreher miles omnibus Christi fidelibus salutem in vero salutari Ad noticiam perveniat singulorum scriptum presens inspicientium quod Odo miles de Theverval et Thecla uxor ejusdem de assensu omnium heredum suorum qui tunc erant vendiderunt Johanni Moreher fratri meo decimam quam ipsi possidebant apud Thelesvillam LXV libris carnotensibus fideque interposita promiserunt se hujus decime venditionem quamdiu ipsi viverent ratam habituros idemque Johannes tali conditione dictam emit decimam quod de eadem liceret ipsi ad libitum suum disponere ac si eam ab extraneo emisset qui eum nulla sanguinis propinquitate contigisset Facta est igitur hujus decime venditio me presente et predicta concedente totumque jus meum feodale quod habebam in eadem decima penitus quitante ac si jam esset eadem decima in perpetuam elemosinam collata presentibus etiam et predicta concedentibus dilectis fratribus meis Garnerio et Philippo et etiam sororibus meis Helissent uxore domini Simonis de Pincon et Elisabez uxore domini Roberti Malivicini concedentibus pretaxata Quod ut ratum sit et firmum et retroactis temporibus inconcussum ad utriusque partis peticionem presentes has litteras testimoniales quibus predicta manu cepi garandire mihi tamen salvis expensis omnibus con[s]cribi feci et sigilli mei appositione roborari Actum apud Vilers in domo matris mee pluribus astantibus anno ab incarnatione Domini MCCIX mense []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter