utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05020180

Charter Number: 05020180
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1100 - 1212
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Abbaye Notre-Dame-et-Saint-Jean-Baptiste
map View Map
Charter:
Omnibus ad quos presens scriptum pervenerit Gaufridus de Neauffe salutem Vobis scire facio quod ego pro amore Dei et salute anime mee et antecessorum meorum et conxilio et concessu domini Simonis castellani de Neauffe fratris mei dimito in manu abbatis de Vaux quicquid habeo apud Fontenei ad vendendum vel ad retinendum ita quod in quatuor partiatur conxilio fratris mei predicti et abbatis Et volo et concedo quod habeat abbatia de Vallibus unam partem et abbatia de Bruera aliam partem et Templum aliam partem et abbatia de Sancto Ciriaco aliam partem post obitum meum Et in granchia mea de Brocha concedo leprosis de Bertecort duos sextarios bladi annuatim scilicet unum leprosis et alium sacerdoti Et leprosis de Neauffe concedo unum modium vini in pressorio meo de Stanno et nisi fuerit in cua mea capiatur eisdem duos sextarios bladi in granchia mea de Stanno et presbitero de Stanno unum arpentum terre justa suam que est justa culturam meam Et ut hoc ratum permaneat sigillo fratris mei Simonis castellani de Neauffe sigillavi de quo feodum movet Testibus Petro Malveisin Willelmo Malveisin Guidone de Levees Raherio de Neauffe com pluribus aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter