utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05020297

Charter Number: 05020297
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1229
Date Type: Internal
Resource Link(s): Abbaye Notre-Dame-et-Saint-Jean-Baptiste
map View Map
Charter:
G[alterius] divina permissione Carnotensis ecclesie minister humilis omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino Noveritis quod abbas et conventus Vallium Sarnaii admodiaverunt in perpetuum totam decimam quam habebant in parrochia de Valle Sancti Germani G [] et P [] presbiteris ejusdem parrochie pro sex modiis avene competentis ad mensuram RupisFortis singulis annis monachis memoratis ab eisdem presbiteris et eorum successoribus infra festum Omnium Sanctorum persolvendis Iidem vero monachi tenebuntur recipere in predicta villa predictam avenam infra octo dies quandocumque ante terminum a dictis presbiteris vel eorum nuncio fuerint requisiti Preterea granchiam decimalem quam edificaverant dicti monachi in jamdicta villa tradiderunt eisdem presbiteris pro sex solidis parisiensibus censualibus a sepedictis presbiteris et eorum successoribus infra terminum prenotatum annuatim dictis monachis persolvendis Quod si prefati presbiteri sex modios avene et sex solidos prenominatos infra predictum terminum sicut predictum est dictis monachis non redderent in aliquo anno ex tunc avenam et denarios illius anni propriis sumptibus ad abbatiam deferre tenerentur Predicti vero presbiteri debent manutenere predictam granchiam et semper in omnibus et per omnia propriis sumptibus reparare Nos vero istam admodiationem approbantes et gratam habentes in signum perpetue firmitatis et munimen ad peticionem partium hanc presentem paginam sigilli nostri munimine fecimus roborari Actum anno Domini MCCXX nono mense julio
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter