Charter Document - 05020364
Charter Number: 05020364
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Concession
Date: 1235
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
View Map
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Concession
Date: 1235
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
View Map
Charter:
Ego Clemencia domina de Alneolo notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod commutacionem quam fecit monachis Vallium Sarnaii et Raginaldo de Hous militi Johannes de Alneolo miles assensu et voluntate fratrum suorum Guillelmi et Theobaldi militum et filiorum suorum Johannis primogeniti et Jocelini militum et Guillelmi de Varennes generi sui et Maltidis uxoris sue de quadam domo apud Voisiam sita com porprisia sua que quondam fuit Herberti Popin pro domo quam prius eisdem vendiderat dictus Johannes de Alneolo que fuit Gaufridi Crispini volui laudavi et concessi ita quod dicti monachi et R[aginaldus] miles eandem domum com porprisia sua teneant et possideant in perpetuum ab omni servicio et exactione liberam et immunem excepta justicia domini sicut in litteris suis continetur nec ego dotis nomine vel alia quacumque occasione in dicta domo vel porprisia aliquid potero reclamare Guido vero filius meus hec omnia voluit et concessit et promisit fide prestita quod quam cito saisitus fuerit de terra sua dabit litteras suas patentes monachis et R[aginaldo] militi de concessione dicte domus et garantisia a se et heredibus suis contra omnes In cujus rei testimonium ad peticionem dicti Johannis militis et heredum suorum et Guidonis filii mei presentes litteras sigilli mei munimine roboravi Actum anno Domini MCCXXXV mense julio