Charter Document - 05020367
Charter Number: 05020367
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1236
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
View Map
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1236
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis Petrus decanus de Portu Mauri salutem in Domino Ad noticiam singulorum proveniat quod Agnes de Tylli relicta Guidonis de Tilli quitavit et omnino reliquit abbati et conventui de Vallibus Sarnaii terram illam quam ipsa Agnes et dictus Guido quondam maritus suus predictis abbati et conventui vendiderunt que terra vocatur terra de Fossa sita apud Tylleium quam terram Heloys de Fors de predictis abbate et conventu tenuit tenendam dictis abbati et conventui et in perpetuum possidendam pro viginti solidis parisiensibus Dicta vero Agnes in viduitate sua coram nobis super sacrosancta juravit et affidavit quod in predicta terra ratione maritagii nec aliqua alia causa per se nec per alium nichil deinceps reclamabit In cujus rei testimonium ego dictus Petrus presenti scripto cum sigillo dicte Agnetis sigilli mei munimen apposui Testibus hiis Ricardo presbitero sancti Nicholai de Vernonel Hugone quondam presbitero de Portu Villari Osmondo de Tilli et pluribus aliis Actum anno Domini MCCXXX sexto mense maio