Charter Document - 05020372
Charter Number: 05020372
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1237
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
View Map
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1237
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
View Map
Charter:
Guillelmus permissione divina Parisiensis ecclesie minister indignus universis presentes litteras inspecturis salutem in Domino Notum facimus quod Johannes dictus Rex de Brueriis et Petronilla ejus uxor recognoverunt se vendidisse viris religiosis abbati et conventui Vallium Sarneii quamdam peciam vinee site in territorio de Doleynvilla in loco qui vocatur Ulmus de Chaperon in censiva Petri de Doleynvilla militis ut dicitur pro sexdecim libris parisiensibus de quibus recognoverunt sibi esse satisfactum Promittentes [] Preterea prefatus Petrus miles de cujus censiva movebat ut dictum est hanc venditionem voluit et laudavit salvo sibi censu suo quem ante de dicta vinea percipere consuevit volens insuper quod dicti abbas et conventus eam tenerent in mortua manu et promittens se eam garentizaturum tamquam dominus censive Quod ut ratum permaneat presentes litteras sigillo nostro fecimus roborari Actum anno Domini MCCXXX sexto mense februario