utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05020405

Charter Number: 05020405
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1241
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
map View Map
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis R[obertus] abbas sancte Genovefe Parisiensis totusque ejusdem loci humilis conventus in Domino salutem Noverint universi quod nos concessimus viris religiosis dilectis nostris abbati et conventui Vallium Sarnaii tenere et possidere in perpetuum pro viginti solidis parisiensibus annui redditus apud Sanctum Nunnum nobis vel communi servienti nostro si ibi fuerit in festo sancti Remigii singulis annis reddendis et per manum nostram aliis parcionariis unicuique pro sua rata distribuendis terras inferios annotatas videlicet in dimidia masura que fuit Radulphi de Mareolo scilicet ad Fossam Flaost circa quinque arpenta et unum quarterium de eadem masura ad furnum Hugonis tria quarteria ad punctam de Tegnosel duo arpenta ante ecclesiam Sancti Nunni tria quarteria juxta vineam monachorum Vallium Sarnaii circa duo arpenta juxta viam de Villeperour tria quarteria in semita de Alneto ante portam monachorum unum arpentum in campo de Fossa Flaost unum arpentum quod fuit Engeberti Doblel infra eundem campum arpentum et dimidium quod fuit Petri de Ulmo infra clausuram grangie circiter tria quarteria summa circa sexdecim arpenta Omnes iste terre campipartiales sunt excepto dimidio arpento sito in predicta masura ante muros monachorum versus Bretechiam Has autem terras possidebunt de cetero dicti abbas et conventus sine coactione vendendi vel extra manum suam ponendi salvis nobis justicia jure et dominio et campi parte earumdem terrarum sicut habemus in aliis censivis nostris Predicte vero terre que sunt extra clausuram grangie non poterunt converti ad alios usus nisi ad agriculturam sine assensu et voluntate nostra Si vero predictiabbas et conventus negligentes fuerint in solutione facienda loco et termino supradictis tenebuntur nobis satisfacere de emenda Quod ut ratum et stabile permaneat presentes litteras sigillorum nostrorum munimine duximus roborandas Datum anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo primo mense aprili
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter