Charter Document - 05020411
Charter Number: 05020411
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Concession
Date: 1242
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
View Map
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Concession
Date: 1242
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
View Map
Charter:
Universis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis Philipus de Torota miles salutem in Domino Noveritis quod cum Miletus de Mesantes armiger et antecessores ejusdem quasdam terras viris religiosis monachis Vallium Sarnaii ad certam modiationem concessissent ego cum octo arpenta terrarum illaram inferius nominata ad meum feodum pertinerent concessioni jamdicte quam dictus Miletus et sui fecerant contradixi ponens in manu mea illa octo arpenta que de feodo meo erant Postmodum vero consilio amicorum in hoc consensi quod dicti monachi illa octo arpenta ad modiationem ut prius fecerunt tenerent ita tamen quod si dictus Miletus vel heredes ejus mihi vel heredibus meis de illis octo arpentis que de me dictus Miletus tenet in feodum non faceret quod deberet ego vel heredes mei poterimus capere illa octo arpenta et in manu nostra tenere quousque dictus Miletus vel heredes ejus de jamdicto feodo octo arpentorum michi faciant quod de jure fuerit faciendum Predicta vero octo arpenta taliter sunt distincta quatuor illorum sunt in campo Lyart inter la Bretesche et prata de Liville item duo arpenta alia sunt in duobus locis inter la Bretesche et Sanctum Nonnum sicut perambulatur semita de Fontana duo residua arpenta sunt ad Crucem Eremborc Ut autem rei series predicta perpetuam habeatfirmitatem ad peticionem dictorum monachorum dedi eis presentes litteras sigilli mei munimine roboratas Actum anno Domini MCCXL secundo mense maio