Charter Document - 05020428
Charter Number: 05020428
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1244
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
View Map
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1244
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
View Map
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis officialis curie Carnotensis salutem in Domino Noverint universi quod Gilotus Michaelis et Laurencia ejus uxor recognoverunt se concedisse et tradidisse Guillelmo de Stoques clerico ad perpetuum purum et solum censum quoddam herbergamentum situm apud Sanctum Piatum contiguum et propinqum fabrice Houderi fabri movens ut dicitur de hereditate dicte Laurencie pro quinque solidis annui census reddendis semel annuatim in festo sancti Remigii apud Sanctum Piatum in domo ipsorum Giloti et Laurencie Quod herbergamentum fuit quondam defuncti Raginaldi Pigoin [] Pro cujus herbergamenti ascensatione facta ut dictum est dictus Guillelmus dedit dictis Giloto et Laurencie duodecim libras carnotenses de quibus [] Et ad majorem rei securitatem et de observando dictum Guillelmum ac heredes suos quantum ad premissa indempnes prefati Gilotus Michaelis et Laurencia ejus uxor heredes suos universos et singulos ad penam quatuor librarum specialiter obligarunt solvendarum dictis Guillelmo vel ejus heredibus si evinci contigerit herbergamentum prenotatum Datum anno Domini millesimo CC quadragesimo tercio mense marcio