Charter Document - 05020433
Charter Number: 05020433
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1244
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
View Map
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1244
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
View Map
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis officialis curie Parisiensis salutem in Domino Notum facimus quod Quintinus dictus Torneen Fuie recognovit se vendidisse abbati et conventui Vallium Sarnaii im perpetuum pro viginti libris parisiensibus duas partes cujusdam vinee site ut dicitur apud Roissiacum in censiva dictorum abbatis et conventus Vallium Sarnaii ad octo denarios ut dicitur censuales promittens [] Constituti vero coram nobis Martinus Quintini Johannes Quintini et Auburgis liberi dicti Quintini et insuper Isabellis uxor dicti Martini et Alesia uxor dicti Johannis vendicionem hujusmodi voluerunt laudaverunt et pariter concesserunt et de non veniendo contra fidem in manu nostra corporaliter prestiterunt Quod autem audivimus hoc testamur salvo jure alieno Datum anno Domini MCCXL quarto mense decembri