Charter Document - 05020447
Charter Number: 05020447
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1246
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
View Map
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1246
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
View Map
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis officialis curie Carnotensis salutem in Domino Noveritis quod Garinus de Bercheriis armiger recognovit se vendidisse viris religiosis abbati et conventui de Valle Serneii duas pecias terre circiter duos sextarios seminis capientis sitas ut dicitur apud Bercherias la Maingot contiguas terre defuncti Bernardide Monasterio videlicet unam peciam terre sitam sub dominio Thome de Brueriis militis et aliam sub dominio dictorum abbatis et conventus pro sexdecim libris turonensibus promittens [] Agnes vero uxor dicti Garini dictam venditionem voluit coram nobis concessit et approbavit et dotalicium et etiam jus aliud universum quod in dictis terris venditis habebat vel habere poterat seu debebat quacumque causa vel ratione dictis religiosis penitus et in perpetuum quitavit et in manu nostra resignavit sub eadem fide promittens [] In cujus rei testimonium memoriam et munimen presentibus litteris sigillum curie Carnotensis duximus apponendum Datum anno Domini MCCXL quinto mense marcio