utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05020451

Charter Number: 05020451
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1247
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
map View Map
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis officialis curie Parisiensis salutem in Domino Notum facimus quod Arnulphus carnifex de Monte Letherico recognovit se dedisse et concessisse in elemosinam puram et perpetuam abbati et conventui Vallium Sarnaii duo arpenta et dimidium vel circiter vinearum que habebat apud Montem Lethericum in territorio de Fos in censiva domini Petri de Britigniaco militis et Bouchardi fratris ejus armigeri ut dicebat moventia de conquestu predicti Arnulphi et Florie ejus uxoris ut dicitur promittens [] Predicti vero dominus Petrus et Bouchardus donationem et concessionem hujusmodi voluerunt laudaverunt et acceptaverunt et quittaverunteisdem abbati et conventui im perpetuum censum pressoragium et decimam omne jus et omne dominium omnem juridicionem et justiciam que habebant et habere poterant vel sibi competebant aut competere poterant in predictis vineis nichil juris seu dominii sibi vel heredibus eorumdem in predictis vineis retinentes aliquatenus in futurum promittentes quod contra premissa vel aliquod de premissis per se vel per alium non venient in futurum Petrus vero de Granchia armiger et Aalipdis ejus uxor a quo Petro dicti miles et Bouchardus censivam predictam tenebant in feodum ut dicebant donacionem concessionem et quittationem predictas et omnia alia supradicta voluerunt et acceptaverunt et quittaverunt cesserunt et remiserunt im perpetuum quicquid juris et dominii habebant et habere aut sibi competere poterant in dictis vineis eisdem abbati et conventui jure sive ratione feodi vel alio quocumque modo Recognoverunt insuper predicti Petrus et Bouchardus ejus frater se ab eisdem abbate et conventu pro quittacione predicta viginti libras parisienses in numerata pecunia recepisse Datum anno Domini MCC quadragesimo septimo mense octobri
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter