utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05020497

Charter Number: 05020497
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1250
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
map View Map
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis officialis curie Carnotensis salutem in Domino Noverint universi quod Petrus Lamberti de Bercheriisla Mingot vendidit et nomine venditionis concessit religiosis viris abbati et conventui Vallium Sarneii pro precio septem librarum carnotensium quoddam herbergamentum cum suis pertinenciis quod idem Petrus habebat ut dicebat movens ex hereditate sua situm apud predictas Bercherias in censiva Stephani de Piatovillari armigero Claudo quam censivam idem Stephanus coram nobis asseruit se tenere in feodum a Garino dicto de Bercheriis [] Maria vero uxor dicti Petri voluntate spontanea non vi nec dolo ad hoc inducta et de assensu et voluntate dicti Petri venditionem et quitationem supradictas voluit concessit laudavit et approbavit et dictas res venditas et dotalicium si quod in eis habebat et habere poterat quitavit dictis abbati et conventui in futurum [] Quas etiam venditionem et quitationem predicti Stephanus et Garinus voluerunt concesserunt et approbaverunt et dictum herbergamentum cum pertinenciis et feodum et censivam et omne jus tam feodi quam censive ad eosdem Stephanum et Garinum et ad alterum eorum ratione dicti herbergamenti cum pertinentiis pertinens et etiam quod debebat et poterat pertinere dictis abbati et conventui quitaverunt in perpetuum coram nobis volontes et concedentes quod dicti abbas et conventus dictum herbergamentum cum pertinentiis et feodo et censiva et jure alio quocumque ad dictum herbergamentum cum pertinentiis spectantibus teneant ex nunc in manu mortua et possideant in futurum fide media promittentes [] In cujus rei testimonium et munimen sigillavimus presentes litteras sigillo curie Carnotensis Datum anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo mense aprili
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter