Charter Document - 05021076
Charter Number: 05021076
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1219 - 1230
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
View Map
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1219 - 1230
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
View Map
Charter:
Ego Ricardus dominus de Vernone notum facio universis quod pro Dei amore et antecessorum meorum et mea salute monachis [Vallium Sarnaii in puram] elemosinam dedi domum meam prout se comportat in longitudine et latitudine sitam intra muros Vernonis contiguam [ex una parte vico porte] Medunte et ex alia vico qui dicitur au Harenc et ex alia vico de Gloriette liberam ab omni censu et exactione terrena [et etiam dedi eisdem] monachis et hominibus eorum subditis usuarium suum in omnibus nemoribus meis sicut canonici Nostre Domine de Vernone habent videlicet [lignum] mortuum ad comburendum et carbones faciendum et vivum ad edificia panagium quoque porcorum suorum pastionem atque pecorum suorum [Preterea eisdem] monachis et eorum hominibus subditis dedi plenariam libertatem in omni terra mea portandi et transeundi per terram et aquam omnia bona sua cum quadrigis equitibus et omnibus suis aliis rebus sine transverso et pedagio et etiam vendendi res suas et emendi alienas in foris et nundinibus meis in omni terra mea nec propter hoc tenebuntur michi solvere nec heredibus meis stallagium minagium coustumam nec aliam quamcumque redibicionem Huic autem operi Hugo decanus de Vernone Guiardus Vernonensis canonicus Guillelmus de Goy Matheus de Crevecor dappifer Johannes de Sancto Carauno Ivo de Crevecor Rogerius de Porta Ricardus de Florio Hugo de Fresne magister Willelmus de Porta Robertus frater suus Radulfus de Oriol et Girelmus filius Anserii testes affuerunt Actum Vernone in domo Yvonis de Crevecor