utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05030524

Charter Number: 05030524
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1252
Date Type: Internal
Resource Link(s): Abbaye Notre-Dame-et-Saint-Jean-Baptiste
map View Map
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis officialis curie Parisiensis salutem in Domino Notum facimus quod dominus Philippus de Campania miles asseruit quod abbas et conventus de Vallibus Sarnayi habebant et possidebant unam peciam vinee site apud Atyes quam vineam Guillelmus de Esparnoliis et Ausendis ejus uxor quondam dederunt eisdem abbati et conventui in puram elemosinam ut dicebant que quidem vinea sita est in censiva ejusdem Philippi onerata de tribus denariis et una picta et pressura vindemie ejusdem vinee ad pressorium ejusdem militis Quem censum cum pressura et omni juris dominio quod habebat idem miles in dicta vinea coram nobis quictavit eisdem abbati et conventui im perpetuum nichil juris vel dominii sibi vel heredibus suis retinens in eadem et promisit [] Datum anno Domini MCCL primo mense martio
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter