utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05030527

Charter Number: 05030527
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1252
Date Type: Internal
Resource Link(s): Abbaye Notre-Dame-et-Saint-Jean-Baptiste
map View Map
Charter:
L[ucas] decanus totumque capitulum Parisiense dilectis in Christo preposito et pedagiariis de Andresiaco salutem in Domino Cum religiosis viris abbati et conventui Vallium Sarnayi a sede apostolica sit indultum ut de blado vino lana lignis lapidibus et aliis que aliquociens pro suis utilitatibus ipsos vendere aut emere contingit nulli pedagia vinagia roagia minagia que pro hiis a secularibus exiguntur solvere teneantur secundum quod in eorum privilegio vidimus contineri vobis mandamus quatinus vina et res alias ipsorum que per portum aque de Andresiaco transire contigerit recepto prius juramento a monacho vel converso quod vina que sunt in conductu monachi vel conversi sunt propria ipsorum abbatis et conventus de vineis eorum propriis vel redditibus decimis pressoragiis obtenta sive habita sine aliqua emptione transire absque aliqua exactione et pedagio libere permittatis et nanta que occasione hujusmodi ut dicitur detinetis eisdem liberetis In cujus rei testimonium presentes litteras sigilli nostri munimine eisdem abbati et conventui concessimus roboratas Datum anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo secundo mense aprili
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter