utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05030754

Charter Number: 05030754
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1273
Date Type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
map View Map
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis officialis curie Parisiensis salutem in Domino Notum facimus quod nos inter cetera contenta in testamento defuncti Johannis dicti de Plesseyo sigillo curie Parisiensis ut prima facie apparebat sigillata vidimus contineri quod idem Johannes constituerat executores suos Stephanum de Corbolio Nicholaum de Roseto draparios cives Parisienses et Ysabellim sororem ipsius defuncti Johannis Qui executores recognoverunt et confessi sunt se recepisse et habuisse a religiosis viris abbate et conventu Vallium Sarnaii quadraginta et quinque libras parisienses in pecunia numerata de summa quinquaginta quinque librarum parisiensium in quibus quinquaginta et quinque libris ipsi religiosi eidem defuncto Johanni tenebantur ex vendicione et quittatione sexdecim sextariorum videlicet undecim sextariorum bladi et quinque sextariorum ordei annui redditus ut dicebant [] In cujus rei testimonium sigillum curie Parisiensis ad peticionem dictorum executorum presentibus litteris duximus apponendum Datum anno Domini MCC septuagesimo tercio die martis post festum beate Marie Magdalene
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter