Charter Document - 05047048
Charter Number: 05047048
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1293
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
View Map
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1293
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
View Map
Charter:
Philippus Dei gratia Francorum rex notum facimus universis tam presentibus quam futuris quod cum nos jam diu est con cessissemus charissimo consanguineo ac fideli nostro Johanni filio regis Jerusalem buticulario Francie ut ipse domum suam quam habet ex dono Nicholai de Gastello quondam clerici sui sitam apud Charentonellum transferre posset in quascumque personas ecclesiasticas vel seculares et postmodum idem buticularius pro melioratione dicte domus adjunxerit domui supradicte quamdam peciam terre et quamdam mansuram in quibus edificia fieri fecit contiguam eidem domui que habet et habuit per excambium factum cum Adam de Campo Roasto milite et Maria uxore ejus pro quibus eisdem conjugibus dedit in excambium predictum quatuor arpenta terre de primis pertinenciis dicte domus Scire vos volumus quod placet nobis quod predictus consanguineus noster dicta edificia transferre valeat in personas predictas modo prenotato pro sue libito voluntatis Quod ut firmum et stabile permaneat in futurum presentibus litteris nostrum fecimus apponi sigillum Actum apud abbatiam Beate Marie juxta Pontisaram anno Domini MCC nonagesimo tertio mense junii