utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05050007

Charter Number: 05050007
Cartulary Title: Acts of Waleran II, Count of Meulan and Worcester, 1104-1166
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1142 - 1153
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Acts of Waleran II
map View Map
Charter:
[Gualerannus] comes Mellenti omnibus iusticiis suis et prepositis suis de Mellento et de Vallibus et de Medanta et omnibus pincernis suis et seruientibus salutem Notum sit vobis omnibus me concessisse monachis sancte Trinitatis de Bellomonte ut acinum propriarum vinearum ipsarum prematur in torculari meo de Vallibus quietam ab omni consuetudine et exactione ad pressionem torcularis pertinentem Et preter hoc ut proprium vinum monachorum predictorum et quecunque res ipsorum propria vel seruetur in terra mea vel ducatur per totam terram meam siue per aquam liberum et quietum ab omni consuetudine ad ius meum et protectionem meam pertinente Testibus Willelmo de Pino Roberto de Furmouilla Radulfo de Bellomonte Hugone capellano Alano pincera
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter