utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05050028

Charter Number: 05050028
Cartulary Title: Acts of Waleran II, Count of Meulan and Worcester, 1104-1166
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1139 - 1140
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Acts of Waleran II
map View Map
Charter:
G comes Mell[enti] omnibus filiis sancte ecclesie tam presentibus quam futuris salutem Sciatis me fundasse abbatiam de Bordesleia de ordine Cisterciensi in honore beate uirginis MARIE pro dei amore et pro anima patris mei et antecessorum meorum et pro salute mea et heredum meorum Et huic abbatie et monachis in ea deo seruientibus dedimus in elemosinam perpetuam et confirmauimus totam terram de Bordesleia et de Teneshala et de Terdebigga cum omnibus pertinentiis suis et ius aduocationis et dominationis ecclesie eiusdem uille de Terdebiga et totam terram de Holeweia cum omnibus pertinentiis suis preter terram parcharii Et omnia aisiamenta sua in foresta de Fecheam cum omni libertate pasnagii et pasture et ligna et materiem ad domos suas faciendas et as alias res usui suo necessarias Et in eadem foresta unam porcariam apud Fecheam cum dimidia uirgata terre et totum dominium de Budifordia cum duobus molendinis et cum omnibus pertinentiis suis et totum dominium de Norethune cum terra forestarii et bedelli et Godrici de Hundesfeld cum omnibus pertinentiis suis et nouum puteum de Wich de proprio labore ad proprios usus suos sine uenditione quam inde faciant ibi Et unam piscariam apud Ernel cum terra que ad eam pertinet Preterea concedimus eis et confirmamus omnes donationes que eis facte sunt de feodo meo sicut carte donatorum testantur Ex dono Will[elm]i de Bello campo et Steph[an]i fratris eius Osemeresl[eia] cum omnibus pertinentiis suis Ex dono Alani de Noua uilla molendinum unum apud Bere cum pertinentiis suis Ex dono Edrich Estrethe uirgatam unam terre apud Fecheam Quare uolo et firmiter precipio quod abbatia predicta et monachi in ea deo seruientes hec omnia predicta habeant et in elemosinam perpetuam teneant in pace et libere et quiete et integre et honorifice cum omnibus libertatibus et liberis consuetudibus et quietantiis suis in bosco et plano in prtais et pascuis in uiis et semitis in aquis et molendinis in exsartis et pasnagiis in uiuariis et piscariis infra burgum et extra et in omnibus locis et in omnibus rebus soluta et quieta de placitis et querelis et auxiliis et assisis et operationibus et theloneis et passagiis et omnibus aliis consuetudinibus mihi et heredibus meis pertinentibus Test[ibus] Simone episcopo Wigorn[ie] Rob[erto] comite de Leicest[ria] Rob[erto] de Nouoburg[o] Nicholao de Lunda et Joh[ann]e fratre eius Rob[erto] de Furmouilla Will[elm]o de Pinu Alano de Noua uilla Rad[ulfo] de Manneuilla
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter